OMOLINUM

OMOLINUM
OMOLINUM
Graece ὠμόλινον, linum est crudum et nondum maceratum, e quo funes olim fiebant; cui opponitur λευκόλινον, linum aquâ maceratum et lavacrô candidum factum. Pollux l. 10. c. 17. Καὶ δίσκος καὶ ἀποτμιάδες καὶ ὠμόλινον ἀλλὰ καὶ Αἰχύλος εν Προμηθεῖ Πυρκαεῖ, λινάδες πίςςα καὶ ὠμολίνου μακροὶ τόνοι. Aliud tamen ὠμόλινον, in versu Aeschyli, aliud in verbis Pollucis. Ὠμόλινοι τόνοι apud Aeschylum, sunt funes e crudo lino facti; ut contra ἵπλα λευκολίνου Herodoto, rudentes ex lino macerato. Ita ὠμόλινον Aeschylo, linum est, ex quo et funes et lintea fieri possunt: at Polluci linteum est ipsum, ex crudo lino textum; namque inter res balneis et gymnasiis con venientes ὠμόλινον recenset. Eô autem sudorem extergebant in balneis: Quô sensu vox haecapud Galenum, Aetium, Paulum semper accipienda, quam male filum aut linum aut linamentum docti interpretantur. Athenaus χειρόμακτρον ὠμόλινον vocat mantile ex crudo lino factum, quô manus extergebantur: quod et simpliciter ὠμόλινον vocabatur, uti docet Aetius l. 10. ubi εν καχεξίᾳ probat ξηροτριβίας δὶ ὠμολίνων, frictiones siccas ex crudariis linteis. Latini Crudarium similiter dixêre, Gloss. ὠμόλινον, crudarium. Vide Salmas. ad Solin. in voce ᾽Μόλινον p. 765. nec non supra voce Cruda.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CRUDA — de fructibus, Graece ὠμὰ, quae immatura sunt, quibus opponuntur Cocti fructus, apud Hygin. At linum crudum, Graece ὠμολινον, quod nondum maceratum est, cui opponitur λευκόλινον, h. e. linum aquâ maceratum et lavacrô candidum factum. Nempe nostrô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”